Hľadaný výraz: Dt 21,10-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris 11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem, 12 introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues 13 et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua. 14 Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam; nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia humiliasti eam.

1

mail   print   facebook   twitter